

Liber Deuteronomii*
Caput 24: Versus 20
Si fruges collegeris.Etsi superbi colligant et improbi, ille misericordiam facit qui hoc animo dimittit, ut egentes habeant. Praeterea cum haec populo praecipiuntur; qui non indigent, admonentur ne ista quaerant. Si autem quaesierunt, tanquam praedones pauperum judicandi sunt.Vineam tuam.Vineam de qua colligitur vinum, quod laetificat cor hominis[Psal. 103.].